PUBLICAE Viae

PUBLICAE Viae
PUBLICAE Viae
omnes limites, per quos iter Populo praebebatur, in libro de Coloniis, Hos conditores Coloniarum fructus exportandi causâ publicaverunt, h. e. publici iuris fecerunt, per eos iter populo praebuerunt. Hyginus, omnes limites non solum mesurae, sed et publici itineris causâ, latitudines acceperant etc. Sed nec unum genusearum nec una fuit latitudo. Aliae pedes sexaginta, aliae octo latitudinis habuêre. Et quidem ex iis aliae Regales, quae et Consulares et Praetoriae dictae vel Militares: aliae ad usum populi ad exportandos fructus in agris factae, quae et Vicinales et Agrariae aliisque nominibus appellatae. Sed, quantum videtur, nulla via, sive limes, qui iter populi praeberet, ac pervius semper esset, minus latitudinisunquam accepit, quam pedes octonos; atque haec erat legitima viae latitudo, quae et minima. Iurisconsultus ff. de servitutibus Rusticor. praed. Si via concessa sit er fundum nec dicta latitudo sit, legitimam ait deberi. Caius, Viae latitude ex lege XII. Tab. in porrectum octo pedes habeat: in anfractum, id est, ubi flexum est, pedes XII. Paulus tamen scripserat viam constitui vel latiorem octo pedibus vel angustiorem posse, ut tamen eam latitudinem habeat, qua vehiculum ire possit, alioquin iter esse, non viam. Sic via constitui poterat, quae non haberet maiorem latitudinem, quam actus: est autem Actus ius agendi vel iumentum vel vehiculum; cui 4. pedes latitudinis vulgo dabant, Rei Rustica Scriptores veteres autem, modum esse agri definiunt, latum 4. pedes, longum 120. Verum ut via minor, quam legitima, ita actus vel iter legitimô maius concedi potest, ex voluntate constituentium. Nam latitudinem actus itinerisque eam esse, dicit Iurisconsultus, quae demonstrata est. Legitima igitur viae latitudo pedes octo, ut actus pedes quatuor; hinc viam duos actus continere, notat Isidorum. Via certe vel limes. qui publico itineri serviret, nullum minor fuit quam octonûm pedum. Quae minoris essent latitudinis, ut 6. 5. aut 4. pedum inter vicinos ac privatos observabantur, et Actûs potius nomine, quam Viae censebantur. Salmas. ad Solin. p. 678. Vide quoque in voce Viae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • AGRARIAE Viae — quae et Vicinales: vide infra, Publicae viae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Римские дороги — О Римской дороге см. Via Romea Аппиева дорога (Via Appia Antica) …   Википедия

  • Римская дорога — Аппиева дорога (Via Appia Antica) Содержание 1 История 1.1 Первые стратегические дороги …   Википедия

  • VIA — I. VIA Hispaniae Tarraconens. fluv. Ptolem. vulgo Avia, per Callaicos in Minium defluit. II. VIA Mauritaniae Caesareensis urbs, Ptolem. III. VIA ius est eundi, agendi, et ambulandi hominis: nam iter et actum via in se continet. Has primi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LIMES — omnis publico it ineriserviebat, adeoque quot limites, per quos iter populo praebebatur, tot publicae viae fuêre. Sed nec unum genus earum, nec una fuit latitudo: aliae pedes 60. aliae 40. aliae 30. aliae 20. aliae 12. aliae 8. latitudinis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Mojón de la media legua — situado en la antigua carretera de Oviedo a Gijón. Tipo Mojón viario …   Wikipedia Español

  • Calzada romana — Piedra miliar, con el nombre del emperador Septimio Severo, en Sankt Margarethen en Lungau, Austria …   Wikipedia Español

  • Chaussée romaine — Voie romaine Pour les articles homonymes, voir Voie. La Voie Appienne, près de Rome …   Wikipédia en Français

  • Chaussées romaines — Voie romaine Pour les articles homonymes, voir Voie. La Voie Appienne, près de Rome …   Wikipédia en Français

  • Voie gallo-romaine — Voie romaine Pour les articles homonymes, voir Voie. La Voie Appienne, près de Rome …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”